- SATRAPA
- SATRAPAet SATRAPES, Persica vox, primitus et proprie mari et classibus praefectum, quales hodie Archithalassi, vel Arabicô vocabulô Ammirali, dicuntur, postmodum quem vis Regium Praefectum seu Provinciae Praesidem significare coepit ut in Textu Graeco Danielis c. 6. v. 1. 2. Σατράπης. Idem proin Persis, quod veter. Germanis, Gereba, aut Kuning Gereba, Boxhorn. ad Miltiadem Nepotis c. 4. Unde Satrapia, provincia quae Satrapae administranda concessa est, apud Curtium aliosque, qui de rebus Persicis agunt, passim: in cuiusmodi Satrapias omne Persarum Imperium divisum fuisse, discimus ex B. Brissonio de Regno Persarum l. 1. Drusio in Observationibus, Beneggeto ad Iustin. l. 5. c. 2. aliis. His itaque Satrapis in cumbebat, provincialibus imperare, eorumque commodis prospicere, tributa cogere, primisque custodiis stipendia exsolvere: et quidquid insuper factô opus esset, effectum dare. Brissonius d. l. Sed et in Charta Aethelredi Regis Angliae post Duces, subscribunt aliquot Viri nobiles, cum titulo Satrapa Regis: quae appellatio, inquit. Car. du Fresne, eadem, est forte quae Ministri. Sidonio Satraps dicitur, Carm. 12.Quisque sedet sub Rege Satraps -----
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.